- ARTEMISIA
- I.ARTEMISIADianae festum esse ait Pollux l. 1. c. 1.Praecipue celebrârunt Cyrenaei. Athen. l. 12.Α᾿τεμίσια μεγίςτη εν Κυρην´η ἑορτή.II.ARTEMISIALygdami filia, paternum genus ex Halicarnaslo, maternum a Creta deducens, Halicarnasseorum, Coorum, Nisyriorum, et Calydniorum Regina, an Mausoli uxor, cui mortuo Mausoleum struxit, inter 7. mundi miracula repositum, cuius descriptionem habes, apud Plin. l. 36. c. 5. et A. Gell. l. 10. c. 18.qui addit, illam cineres mariti poculis inspersisse; praemiumque proposuisle illis, qui, in eo laudando, vicisset: Quod Theopompus, qui in Cariam, cum Theodecte, Naucrite et Isocrate venerat, reportavit. Virilis audaciae femina, in auxilium Xerxi contra Graecos venit, adeoque strenue se gessit, ut Xerxes diceret, Viri quidem exstiterunt feminae, feminae autem viri. Hanc Amineus Pallenaeus Atticae navis trierarchus insecutus est, non prius desirurus, quam aut illam cepisset, aut ipse captus esset; quippe trierarchis Atheniensium praeceptum crat, ut eam caperent, propositumque praemium 10000. drachmarum ei qui vivam cepisset. Indigne enim ferebant. mulierem adversus Athenas militare. Atilla prudentiâ suâ evasit. Herodot. Musâ 7. Iustin. l. 2. c. 12.Suidas. Morer. in Dict.III.ARTEMISIAalia filia Hecatomni, Mausoli, Cariae rEgis soror et uxor, insigni pudicitiâ praedita; viri demortui eineres vino commistos ebibit, ad funus quoque ornandum primos Graeciae oratores aacersivit; eique splendidum erexit sepulchrum, ut magnifica omnia monumenta Mausolea deinceps ab illius nomine fuerint appellata. Vitruv. l. 2. c. 8.Gellius, loc. cit. Suidas, etc. Videsupra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.